monumenta.ch > Hieronymus > 77 > 108 > 1 > Matthaeus, 6 > bkeCod.15.97v > Canticum, 2 > ad Romanos, 14 > sectio 2 > 22 > 9 > Ioannes, 20 > 18 > Psalmi, 38 > Matthaeus, 15 > Isaias, 19 > Matthaeus, 5 > Isaias, 63 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 4
Tali igitur stirpe generata, iuncta est viro Toxotio, qui Aeneae et Iuliorum altissimum sanguinem trahit. Unde etiam filia eius Christi Virgo Eustochium, Iulia nuncupatur; et ipse Iulius a magno demissum nomen Iulo. Et haec dicimus, non quod habentibus grandia sint, sed quo contemnentibus, mirabilia. Saeculi homines suscipiunt eos, qui his pollent privilegiis. Nos laudamus, qui pro Salvatore ista despexerint: et mirum in modum quos habentes parvipendimus, si habere noluerint praedicamus. His inquam orta maioribus, et foecunditate, ac pudicitia probata: primum viro, deinde propinquis, et totius urbis testimonio, quum quinque liberos edidisset, Blaesillam, super cuius morte eam Romae consolatus sum, Paulinam, quae sanctum et admirabilem virum, et propositi et rerum suarum Pammachium reliquit haeredem, ad quem super obitu eius parvulum libellum edidimus; Eustochium, quae nunc in sanctis Locis virginitatis et Ecclesiae monile pretiosum est; Ruffinam, quae immaturo funere pium matris animum consternavit; et Toxotium, post quem parere desiit, ut intelligeres eam non diu servire voluisse officio coniugali, sed mariti desiderio, qui mares optabat liberos , obedisse.